2008-12-25

Apparuit

Resonet in laudibus
Cum iucundis plausibus
Sion cum fidelibus.
Apparuit quem genuit Maria!

Adest festum nativitatis Domini. Hodie mane ad Missam pulcherrimam adfui a Monasterii Cremifanensis abbate celebratam et musica Wolfgangi Amadei Mozart exornatam. Nunc domi sum cum parentibus carissimis et quiete fruor. Abhinc horam circiter incepit etiam ningere. Num res meliores esse possent?

Vobis omnibus qui haec verba legitis exopto ut Nativitatis tempus sit beatum ac felix, novus annus tamen faustissimus.

2008-12-01

De noctua nodata

Mihi placet acubus texere. Quam artem Romani antiqui nescierunt, itaque verbum proprium ad eam describendam Latinitate classica deest, hodierni tamen Latinitatis cultores aut "acubus texere" aut "nodare" vocant; fortasse etiam alia verba adhibent. Hac utens arte filos laneos, sericos, gossypinos duobus vel pluribus acubus texendi vel nodandi ad faciendam reticulatam texturam iam multos thoraces laneos, pedulia, amicula, interdum etiam digitabula* feci, raro tamen alias res.

Abhinc aliquot menses praeceptum ad noctuam texendam in interrete inveni, emi, adhibui et re vera profeci ut noctuam parvam finxi. Quae tam pulchella mihi visa est ut nunc, festum nativitatis Christi appropinquante, statuerim aliam talem noctuam facere tamquam donum natalicium amico cuidam meo. Hac tamen occasione tenuioribus acubus filoque usa sum ut avicula minor fieret. Nam primam noctuam feci e filo crassiore quo ad texendos thoraces uti soleo; secundam tamen e filo tenui qui aptus est ad pedulia facienda. Haec igitur fere quattuor centimetris minor est quam illa, et tam mellita mihi videtur ut dono eam dare aegre possum! Nihilo minus noctuolam hanc accipiet amicus meus; fortasse tertiam postea faciam ut ipsa quoque talem parvulam habeam.

Ecce imago amborum noctuarum:



*ad quos haec verba nesciant: Anglice significant "sweaters, socks, shawls, gloves"

2008-11-11

Valedictio

E vita avunculus meus discessit hodie.

Requiem aeternam dona ei, Domine, et lux aeterna luceat ei.

2008-11-05

Petitio

Omnes vestrum qui ullo modo credunt in Deum, obsecro ut oretis pro Francisco, marito materterae magnae meae. Octoginta sex annos natus nunc cancro pulmonare metastasibusque cerebralibus adfectus est atque heri in nosocomio unctionem extremam accepit.

Totam vitam agricola degit, iam summa in senectute in silva laborare solebat, materteram magnam meam abhinc fere sexaginta annos uxorem duxit. Orate, quaeso, pro viro bono, marito caro, avunculo gratissimo.

2008-10-18

Iterum de crustulis

Crustula hordeacea cum palmulis


Quibus rebus opus sit:

600 grammata hordeaceae farinae
400g palmularum (id est pondus ante nucleos exemptos)
250g butyri minutatim concisi
6 cochlearia sacchari
aliquantulum salis
2 ova

Quid faciendum sit:

Palmularum nuclei eximis pulpamque minutatim concidis. Farinam cum butyro fricas. Tum mittis saccharum ac sal et omnia misces. Addis ova et subigis ut unum corpus facias, deinde mittis palmulas concisas iterumque subigis.

A massa sic facta avellis frusta ad iuglandis magnitudinem et digitis crustula formas. In furno coquis circiter 15 momenta temporis ad 175 gradus Celsii.

2008-10-17

"Clippy" Latine


(Gratias ago Ironicae Catholicae.)

2008-10-12

Ante lucem surgere...

...haudquaquam vanum est, si e fenestra conspiciens prospectum vides tam pulchrum quam hunc, cuius hodie mane imaginem photographicam captavi antequam ad missam profecta sum.

2008-08-10

Da mihi hanc Missam

Iter plus quam integrae horae hodie mane feci ut Missam participarem in ecclesia quadam a Fraternitate Sacerdotali Sancti Petri curata. Videtur igitur ut ad eorum numerum me adiunxi qui longissima itinera libenter tolerant si modo adire Missam Traditionalem possunt. Quae Missa re vera res citra caelum pulcherrima est, nec in ea quidquam mihi displicuit praeter hymnos sermone patrio cantatos dum res non parvi momenti -- sicut precationes ad pedem altaris vel lectio Evangelii ultima -- peragebantur in sanctuario. Multo magis mihi placuisset auscultare precationes aut reverenter tacere quam cogi cantare carmina quae adversus antiquissimas voces liturgicas atque sacra scriptura non possunt quin videri levia. Nihilo minus libenter omni die Dominica hanc ecclesiam adirem; tamen proh dolor, iter tam longum saepius facere mihi non licet. Hac de re mihi solaciolo est quod in ecclesia prope domum meam sita quam pulcherrime celebratur Missa novi ordinis, nec posset quisquam ullo modo queri eam parum reverenter agi. Tamen non est Latina, non celebratur ad orientem, caret subtilitatibus quas nuper Romae novi ac diligere didici, eget silentii spatia inter quae, sacerdote secreto orante, populus totum animum intendere potest ad mysterium magnum quod ad altare peragitur. In temporibus tam clamosis desidero silentium illud; in aetate cui nihil est sacrum reverentiam illam sitio. Itaque saltem interdum hanc ad missam ibo, et strenue precabor ut Missa Traditionalis in ecclesia aliqua minus longinqua aliquando celebretur.

2008-07-25

De libro tam novo quam veteri


Librum praecipuum hodie tulit tabellarius. Saepissime quidem illi misero fasciculi ponderosi ad domum meam baiulandi sunt, nam multos libros in linea emere soleo. Hic tamen admodum inusitatus est liber, primum quia editus est anno Domini nostri MDCCCXXXIX (ante fere centum septuaginta annos!), deinde quia est thesaurus linguae Latinae prosodiacus. Eundem librum in linea depromendum inveni apud Google Books, tamen "documenta electronica gestabilia" (PDF) difficillime molestissimeque usu sunt et maxime me taedet computatri mure uti ut talibus in documentis verba quaesita inveniam. Quanto libentius chartaceas veri libri impressi paginas volvo quam murem istum tracto! Itaque in Interrete quaesivi donec exemplar libri apud Abebooks inveni.

Videbimus an, hoc libro adhibendo, saepius quam antea versiculos Latinos a me compositos hac in ephemeride ostendam!

2008-07-16

De nimia pudicitia Christiana

Cur quereris cubitum, pudibunde, videns muliebre
   Vel iugulum aspiciens, urere membra tua?
Sudares minus, o castissime, sole flagrante,
   Si gereres manicas aptius ipse breves.


(Carmen ad virum quendam scripsi qui nuper -- tempore quidem Romae aestuosissimo -- mihi dixit Christianos homines plus quam vultum manusque numquam ostendere oportere. Ego vero de pudicitiae necessitate ei consentio, tamen non de hac pudicitiae strictissima definitione.)

2008-05-07

Obsculta, fili

Cuius rei desiderium me teneat, rogavit me rector spiritalis.

Respondeo: Auscultandi. Nam scire velim attentius auscultare dum loquitur mecum Deus. Discere velim quiescere ut facilius audiatur sibilus aurae tenuis in quo loquitur deus. Cupio acquiescere in Domino, et sperare in eo.

2008-04-12

Ad caffeum bibendum...

...quos amicos interretiales invitarem, rogavit "Puella Paschalis".

Eligerem sequentes, quamquam non omnes amici mei in sensu stricto sunt: P. Reginaldum Foster, Patrem "Z", Andream Meszaros vel quemviscumque alium sodalem Familiae Sancti Hieronymi.

Quare autem? Simpliciter quia sic Latine sermocinaremur dum caffeum biberemus!

2008-04-10

Quaeritur

In ephemeride Patris Ioannis Zuhlsdorf "Berenike" quaedam quaesivit versionem Latinam sententiae Anglicae a Patre Z. ipso saepe dictae "say the black, do the red". (Quod pertinet ad rubricas Missalis ecclesiae Catholicae.)

Proposui ego "atra dicenda, rubra facienda".

2008-03-06

Nuntii Latini de rebus ecclesiasticis

In situ interretiale Theodisco Kath.net inveniuntur nonnulli
nuntii lingua Latina scripti ad Ecclesiam Catholicam totius orbis terrarum pertinentes. Quod autem dolendum est, fluxus RSS huiusce situs, quamvis ad manum sit, ad legendos nuntios Latinos haudquaquam valet. Necesse igitur est paginam ipsam visitare ad quam nexum supra dedi. Alii tamen situs nuntios Latinos proferentes fluxus RSS habent, ut statio radiophonica Finnica YLERadio vel etiam Ephemeris.

2008-02-26

Abyssus abyssum conspicit

Ab amico quodam de Fratre Theodoro nuper audivi. Una e sententiis eius tam mihi placet ut eam in distichon Latinum vertere volui. Ecce ergo carmen meum:

Conspicientem me conspexi rursus abyssum:
   Visa tamen nec ei nec placuere mihi.

(Anglice: "I've gazed into the abyss and the abyss gazed into me, and neither of us liked what we saw.")

2008-01-20

De scriptis Latinis in linea inventis

Quaerens Gregorii Magni Dialogorum librum secundum (ad legendam Vitam S. Benedicti), inveni paginam interretialem nomine "Documenta Catholica Omnia" continentem totam, ut videtur, Patrologiam Latinam et Graecam. Haec pagina eo magis me delectat quia etiam epistulas S. Leonis Magni in ea inveniuntur, quas iam diu quaerebam nec usquam in interrete invenire poteram.