Abhinc aliquot menses praeceptum ad noctuam texendam in interrete inveni, emi, adhibui et re vera profeci ut noctuam parvam finxi. Quae tam pulchella mihi visa est ut nunc, festum nativitatis Christi appropinquante, statuerim aliam talem noctuam facere tamquam donum natalicium amico cuidam meo. Hac tamen occasione tenuioribus acubus filoque usa sum ut avicula minor fieret. Nam primam noctuam feci e filo crassiore quo ad texendos thoraces uti soleo; secundam tamen e filo tenui qui aptus est ad pedulia facienda. Haec igitur fere quattuor centimetris minor est quam illa, et tam mellita mihi videtur ut dono eam dare aegre possum! Nihilo minus noctuolam hanc accipiet amicus meus; fortasse tertiam postea faciam ut ipsa quoque talem parvulam habeam.
Ecce imago amborum noctuarum:

*ad quos haec verba nesciant: Anglice significant "sweaters, socks, shawls, gloves"
3 comments:
Mihi quoque acubus texere maxime placet! Lodica quae texo hic videre potes.
Noctuae tuae pulcherrimae sunt :)
Placet. Sed fortasse pro "acubus" dicendum est "radiis" - nam ni fallor "radiis acutis" utebantur romani ad texendum: "inseritur medium radiis subtemen acutis" (Ovid. Met.)
Raphaela!
tagged es!!
:D
Post a Comment