2008-12-25

Apparuit

Resonet in laudibus
Cum iucundis plausibus
Sion cum fidelibus.
Apparuit quem genuit Maria!

Adest festum nativitatis Domini. Hodie mane ad Missam pulcherrimam adfui a Monasterii Cremifanensis abbate celebratam et musica Wolfgangi Amadei Mozart exornatam. Nunc domi sum cum parentibus carissimis et quiete fruor. Abhinc horam circiter incepit etiam ningere. Num res meliores esse possent?

Vobis omnibus qui haec verba legitis exopto ut Nativitatis tempus sit beatum ac felix, novus annus tamen faustissimus.

2 comments:

Alhana said...

Salve amica Raphaela!

Gratias tibi ob hoc nexum Rosarii Virginis Mariae. In blogo meo quoque eum aditura sum. Precesne Latine oras?

Optimas quoque ferias natalicias et faustum novum annum tibi opto.

Raphaela said...

Gratias tibi, Alhana! Ita vero, cum Rosarium tum Liturgiam Horarum (vel potius aliquot horas eius) Latine precor. Fateor tamen me Liturgiam Horarum libentius Rosario precari, quia Psalmos valde diligo!