2008-04-12

Ad caffeum bibendum...

...quos amicos interretiales invitarem, rogavit "Puella Paschalis".

Eligerem sequentes, quamquam non omnes amici mei in sensu stricto sunt: P. Reginaldum Foster, Patrem "Z", Andream Meszaros vel quemviscumque alium sodalem Familiae Sancti Hieronymi.

Quare autem? Simpliciter quia sic Latine sermocinaremur dum caffeum biberemus!

2 comments:

Unknown said...

in kreuzgang.org es?

Raphaela said...

@Livi: Non sum. Quid est hoc? Et quomodo tu me invenisti, si rogare licet -- an tu quoque ephemeridem aliquam scribis?