Ex quo primum linguae Latinae studere coepi, mirabar praeceptores meos artem loquendi tam parvi putare. Nam a prima lectione usque ad studiorum finem ne unum quidem professorem offendi cui non displicuerit cupiditas Latine sermocinandi; immo omnes ad unum vehementer omnem linguarum classicarum docendi modum reprehendebant nisi vertendo verba Latina in linguam quandam hodiernam. Ne scribere quidem Latine licebat nobis libere, sed tantum vertere sententias Anglicas in Latinas: “numquam enim,” ut dictitabant, “tam pulcherrime scribere possemus quam Cicero, itaque potius quam ut perperam scribamus, nihil admodum sponte scribemus.”
Etiam hodie adhuc sunt magistri qui asseverant studium sermonis Latini discipulis non modo non iuvare, sed etiam obstare quominus adipiscant facultatem legendi scriptores optimos (inter quos plerique eorum, ut videtur, praeter Ciceronem Vergiliumque fere nullum alium habent). Quibus dico: Deliratisne? Nam ipsa talibus sub praeceptoribus non nisi maxima cum difficultate profeci ut lentissime quidem ac laboriose legerem, nec bene intellegebam quod legebam nisi glossariis atque enchiridiis grammaticae adhibendis decies in singulis sententiis, nec vocem quemquam unam legere poteram quam non statim mente verterem in linguam hodiernam; didiceram enim vertere tantum, non tamen legere atque intellegere non vertens. Quod autem ad Latine cogitandum, praeceptores me paene impediverant quominus ullam huiusmodi facultatem essem adepta.
Quam pessimi erant professores, discipulis quot laqueos paraverat iste docendi modus, non percepi antequam in librum quendam casu incidi qui ratione omnino alia docet, scilicet nulla lingua praeter Latinam utens nec versiones in linguam aliam poscens. Huius libri gratia facultatem solute legere adipisci gradatim coepi. Cum autem scapos sonigeros in interrete inveni in quibus colloquia quaedam Latina audiri possunt, et postea cum mihi datum erat Reginaldi Foster scholae aestivae adesse ubi magna pars lectionum Latine habebatur, ita ut discipuli non tantum ut praeceptoris sermonem audirent atque intellegerent, verum etiam ut inter se sermocinationes agerent cogerentur, multo citius mihi augebatur peritia legendi una cum facultate Latine paulum cogitandi.
Nec sunt, ut confido, praeceptores linguae cuiusviscumque hodiernae qui his de rebus mirentur. Omnium enim linguarum magistri hodie sciunt ab opere vertendi nihil praeter linguam in quam vertitur esse discendum; ullam autem linguam novam lingua ipsa utendo atque adhibendo esse docendam; exercitationem denique sermonis ad adipiscendam tam cogitandi quam legendi facilitatem esse colendam. Cogitando enim intellegimus; loquendo legere discimus.
1 month ago