1 month ago
2008-08-10
Da mihi hanc Missam
Iter plus quam integrae horae hodie mane feci ut Missam participarem in ecclesia quadam a Fraternitate Sacerdotali Sancti Petri curata. Videtur igitur ut ad eorum numerum me adiunxi qui longissima itinera libenter tolerant si modo adire Missam Traditionalem possunt. Quae Missa re vera res citra caelum pulcherrima est, nec in ea quidquam mihi displicuit praeter hymnos sermone patrio cantatos dum res non parvi momenti -- sicut precationes ad pedem altaris vel lectio Evangelii ultima -- peragebantur in sanctuario. Multo magis mihi placuisset auscultare precationes aut reverenter tacere quam cogi cantare carmina quae adversus antiquissimas voces liturgicas atque sacra scriptura non possunt quin videri levia. Nihilo minus libenter omni die Dominica hanc ecclesiam adirem; tamen proh dolor, iter tam longum saepius facere mihi non licet. Hac de re mihi solaciolo est quod in ecclesia prope domum meam sita quam pulcherrime celebratur Missa novi ordinis, nec posset quisquam ullo modo queri eam parum reverenter agi. Tamen non est Latina, non celebratur ad orientem, caret subtilitatibus quas nuper Romae novi ac diligere didici, eget silentii spatia inter quae, sacerdote secreto orante, populus totum animum intendere potest ad mysterium magnum quod ad altare peragitur. In temporibus tam clamosis desidero silentium illud; in aetate cui nihil est sacrum reverentiam illam sitio. Itaque saltem interdum hanc ad missam ibo, et strenue precabor ut Missa Traditionalis in ecclesia aliqua minus longinqua aliquando celebretur.
Subscribe to:
Posts (Atom)