2008-12-25

Apparuit

Resonet in laudibus
Cum iucundis plausibus
Sion cum fidelibus.
Apparuit quem genuit Maria!

Adest festum nativitatis Domini. Hodie mane ad Missam pulcherrimam adfui a Monasterii Cremifanensis abbate celebratam et musica Wolfgangi Amadei Mozart exornatam. Nunc domi sum cum parentibus carissimis et quiete fruor. Abhinc horam circiter incepit etiam ningere. Num res meliores esse possent?

Vobis omnibus qui haec verba legitis exopto ut Nativitatis tempus sit beatum ac felix, novus annus tamen faustissimus.

2008-12-01

De noctua nodata

Mihi placet acubus texere. Quam artem Romani antiqui nescierunt, itaque verbum proprium ad eam describendam Latinitate classica deest, hodierni tamen Latinitatis cultores aut "acubus texere" aut "nodare" vocant; fortasse etiam alia verba adhibent. Hac utens arte filos laneos, sericos, gossypinos duobus vel pluribus acubus texendi vel nodandi ad faciendam reticulatam texturam iam multos thoraces laneos, pedulia, amicula, interdum etiam digitabula* feci, raro tamen alias res.

Abhinc aliquot menses praeceptum ad noctuam texendam in interrete inveni, emi, adhibui et re vera profeci ut noctuam parvam finxi. Quae tam pulchella mihi visa est ut nunc, festum nativitatis Christi appropinquante, statuerim aliam talem noctuam facere tamquam donum natalicium amico cuidam meo. Hac tamen occasione tenuioribus acubus filoque usa sum ut avicula minor fieret. Nam primam noctuam feci e filo crassiore quo ad texendos thoraces uti soleo; secundam tamen e filo tenui qui aptus est ad pedulia facienda. Haec igitur fere quattuor centimetris minor est quam illa, et tam mellita mihi videtur ut dono eam dare aegre possum! Nihilo minus noctuolam hanc accipiet amicus meus; fortasse tertiam postea faciam ut ipsa quoque talem parvulam habeam.

Ecce imago amborum noctuarum:



*ad quos haec verba nesciant: Anglice significant "sweaters, socks, shawls, gloves"