
Librum praecipuum hodie tulit tabellarius. Saepissime quidem illi misero fasciculi ponderosi ad domum meam baiulandi sunt, nam multos libros in linea emere soleo. Hic tamen admodum inusitatus est liber, primum quia editus est anno Domini nostri MDCCCXXXIX (ante fere centum septuaginta annos!), deinde quia est thesaurus linguae Latinae prosodiacus. Eundem librum in linea depromendum inveni apud Google Books, tamen "documenta electronica gestabilia" (PDF) difficillime molestissimeque usu sunt et maxime me taedet computatri mure uti ut talibus in documentis verba quaesita inveniam. Quanto libentius chartaceas veri libri impressi paginas volvo quam murem istum tracto! Itaque in Interrete quaesivi donec exemplar libri apud Abebooks inveni.
Videbimus an, hoc libro adhibendo, saepius quam antea versiculos Latinos a me compositos hac in ephemeride ostendam!
No comments:
Post a Comment