2008-05-07

Obsculta, fili

Cuius rei desiderium me teneat, rogavit me rector spiritalis.

Respondeo: Auscultandi. Nam scire velim attentius auscultare dum loquitur mecum Deus. Discere velim quiescere ut facilius audiatur sibilus aurae tenuis in quo loquitur deus. Cupio acquiescere in Domino, et sperare in eo.

2 comments:

Magister Piazza said...

Ioannes Raphaelae sal.

Cum gaudio "blogum" tuum inveni hodie. Nisi fallor, tu mihi iam nota es per sita interretialia Ørberg et Latin-BestPractices. doceo sacram scripturam et latinam in lycaeo Catholico, et discipuli semper me rogare solent: "cur Deus nondum loquitur cum hominibus sicut locutus est cum prophetis de quibus legimus. responsum meum: fortasse iam loquitur, sed paene nemo potest quiscere et audire." Quidquid id est, blogum latinum nuper condidi, de quo velim ut scias. Locus est: septimanalatina.blogspot.com.
Valeas
Ioannes

Raphaela said...

Quod ad situm "Oerberg" attinet, haud falleris; iam interdum commercium epistulare habuimus illo in situ. Latin-BestPractices tamen non novi.

Omnino tecum consentio permultos homines quiescere et audire vocem Dei non posse. In temporibus hodiernis tam clamosis ac negotiosis, difficile est subsistere et quietatem animi consequi. Tamen non dubito quin adhuc alloquatur Deus creaturas suas, dummodo audirent illae.