
E vita avunculus meus discessit hodie.
Requiem aeternam dona ei, Domine, et lux aeterna luceat ei.
DOMINE Iesu, noverim me, noverim te,
Nec aliquid cupiam nisi te.
Oderim me et amem te.
Omnia agam propter te.
Humiliem me, exaltem te.
Nihil cogitem nisi te.
Mortificem me et vivam in te.
Quaecumque eveniant accipiam a te.
Persequar me, sequar te,
Semperque optem sequi te.
Fugiam me, confugiam ad te,
Ut merear defendi a te.
Timeam mihi, timeam te,
Et sim inter electos a te.
Diffidam mihi, fidam in te.
Oboedire velim propter te.
Ad nihil afficiar nisi ad te,
Et pauper sim propter te.
Aspice me, ut diligam te.
Voca me, ut videam te,
Et in aeternum fruar te.
Amen.
4 comments:
Requiescat iam in pace tuus avunculus apud Dominum.
Amplexum fouentem iterum accipe, bona Raphaela.
Sescentas gratias, Sandra optima, pro precibus tuis amplexibusque.
Cras funus ei faciemus.
Can I leave condolences, assurances of prayers, best wishes and great big hugs in English?
Latin fail :(
Puella: condolences, prayers, best wishes and hugs always gratefully received in any language. Gratias tibi ago.
Post a Comment