Christianos propter fidem in Aegypto persecutos his diebus maereor. Ecce igitur imago contra persecutiones facta, quam ex Anglica lingua in Latinam verti. Capiat eam quivis vult, et in ephemeride propria exhibeat:
Quid accidit ephemeridibus K. Mercatorii Reginaldi, Iacomi (“Expositio Internationalis” inscripto), Eudemiae, quorum nexus dextero latere ephemeridis meae inveniuntur? Hae enim paginae interretiales, in quibus olim Latine scribebantur, nunc omnibus prioribus verbis spoliatae singulas tantum voces continent atque omnes tenentur a quodam ignoto qui (vel quae) nomine “admin” tantum utitur.
Quidnam terrarum igitur evenit? Multos menses in rete Latino non versata sum; an ii qui has ephemerides primum tenebant eas interim deleverunt atque “admin” iste ignotus novas ephemerides iisdem sub nominibus creavit? Aut coniectura fortasse notacula secreta repperit ac eo modo ephemerides a iustis dominis dolose furatus est?

Raphaela Reginaldo s.p.d.
Tam gaudio quam dolore, care Reginalde, litteras tuas nuper legi: dolens quidem quia schola tua aestiva horno non fiet, sed gaudens cum epistula ipsa nuntiet te satis ad litteras componendas recreatum esse. Quod ut cito fieret, ego una cum multis amicis tuis per totum orbem terrarum instanter precabar.
Te ad sanitatem nunc tandem pervenientem obsecro ne solliciteris nec de schola, nec de discipulis qui aestate ineunte Romam petivissent. Hoc enim tempore tibi ut omnino saneris curandum est, non pavendum ne discipulorum tuorum consilia adversitate tua disiciantur. Noli autem obliviscere nos magnam his temporibus recessionem oeconomicam pati propter quam nonnulli Latinitatis studiosi fortasse pecuniam in peregrinationes insumere non valent. Nos omnes certo dolemus te aestate hac ineunte scholam non habiturum esse; si vero debet hoc accidere, hoc anno melius accidit quam in temporibus quibusdam prosperioribus.
Itaque ne contristaris, Reginalde optime, sed totum animum in vires tuas restituendas intende, ut, Deo adiuvante, mense Septembri omnino refectus in Academiam Romae Latinitatem redire poteris. Ego autem spero ut proximo anno Romam redire scholaque tua denuo frui potero. Interim cura ut bene valeas.

DOMINE Iesu, noverim me, noverim te,
Nec aliquid cupiam nisi te.
Oderim me et amem te.
Omnia agam propter te.
Humiliem me, exaltem te.
Nihil cogitem nisi te.
Mortificem me et vivam in te.
Quaecumque eveniant accipiam a te.
Persequar me, sequar te,
Semperque optem sequi te.
Fugiam me, confugiam ad te,
Ut merear defendi a te.
Timeam mihi, timeam te,
Et sim inter electos a te.
Diffidam mihi, fidam in te.
Oboedire velim propter te.
Ad nihil afficiar nisi ad te,
Et pauper sim propter te.
Aspice me, ut diligam te.
Voca me, ut videam te,
Et in aeternum fruar te.
Amen.