2010-01-13

De Reginaldi scholis futuris

Nuper cum telephonice loquebar cum Reginaldo, nuntium mihi dedit qui nobis in Europa viventibus valde tristis est. Etiamsi enim maxima ex parte iam convaluit atque abhinc multos menses reditum suum in urbem exspectavit, superiores ordinis eius vetuerunt quominus Romam redeat.

Itaque numquam iterum habebitur in urbe aeterna Latinitas Aestiva, numquam iterum discipuli eius congregabunt in ludo illo "Divini Amoris" iuxta basilicam S. Pancratii in colle Ianiculo, nec sub arboribus in hortu monasterii "Teresiani" sedebunt ut vesperi Latine variis de rebus sermocinentur. Quod maximo dolori est mihi, quae confidebam fore ut ipsa iterum in scholam eius aestivam irem in urbe.

Ne credatis tamen Reginaldum omnino scholis docendis absistere. Immo ei constat in Statibus Unitis novas scholas condere, qua de re epistulam a nepote eius heri accepi. Cum autem speret ut permulti discipuli has ad scholas adituri sint, epistulam infra adiungam. Ut videri potest, ex iisdem quinque "experientiarum" constabit annua schola ibi instituenda quas semper Romae apud studiorum universitatem "Gregorianam" et alibi habuit; ea autem schola quae in urbe "Aestiva Latinitas" nuncupabatur in Statibus Unitis "Aestiva Eruditio Altior" vocabitur, sed nihil aliud continere videtur quam schola aestiva in colle Ianiculo tot annos habita.

De loco sive locis scholarum nondum quidquam referre possum; fortasse locus ipse nondum constat. Satis tamen temporis restat ante ambarum initium scholarum ad inveniendum locum aptatum.

Ecce nunc Reginaldi epistulae verba:



UNIVERSUM LATINITATIS CURRICULUM

A.Annua Exercitatio Communis
  • Milvauchiae mense Octobri ad Maium
  • in triginta quinque congressibus gratuitis
  • quinque “Experientiarum” sive graduum ab imo ad summum
  • feriis opportunis interpositis
  • pluribus cum lectionibus ‘ad libitum’.

B.Aestiva Eruditio Altior
  • ibidem mensibus Iunio et Iulio
  • sexties in hebdomada gratis
  • duorum ordinum superioris institutionis: Iuniorum et Seniorum
  • itineribus litterariis propositis
  • liberis cum sessionibus ‘sub arboribus’.

PETE SCRIBE QUAERE:
Reginald Thomas Foster
1233 South 45th St
West Milwaukee, Wisconsin – 53214
U.S.A

15 comments:

Anonymous said...

grazie dell'messaggio. lo scrivo subito!

jp

Iacomus said...

Profecto valde tristis nobis est, etiam illis qui in Europa non incolunt. Speramus autem eum bene se habere!

Anonymous said...

Sed cur, curnam gentium eum vetuerunt quominus Romam redeat?

regulus said...

"vetuerunt"
sed qua de ratione?

Raphaela said...

Salvete, Regule necnon jdm314. Si bene intellexi, sic se habet res: septuagesimum annum iam peregit Reginaldus, itaque ei non iam licet munere suo apud Vaticanum fungi. Romae autem nisi laborat, ordo suus monasticus rationem iustam non exstare putat cur ibi vivat...

berenike said...

Ephemeris

Raphaela said...

@ Berenike: Antequam commentariolum tuum revelabo, quaeso explices quomodo pertineat ad rem, si pertinet quidem...

berenike said...

Nope, no connection. I just noticed you didn't have it in your links, thought you might like it if you didn't already know about it, and a brief hunt didn't turn up any email address.

I have nothing to do with the page, apart from reading it occasionally.

scuse the franco-saxon, I only ever read Latin :)

Anonymous said...

Salve, Raphaela, gratias tibi ago ob nuntium. Dubium autem mihi est. Scripsisti quod "autem nisi laborat, ordo suus monasticus rationem iustam non exstare putat cur ibi vivat." P. Reginaldus nunc otiosus est quia convalescit, sed nonne etiamnunc meret latinista pontificius quamobrem Romae opus sit? Numquid eum remittent cum denuo valeat? Gratias tibi.

Casa Santa Lidia said...

It's happy news -- you will have to come to Milwaukee! And nice blog, btw -- didn't know you had it! O:)
Auguri!

Raphaela said...

@Casa Santa Lidia: Magdalen!!! So good to hear from you! I was in Rome in October and they said you'd left, but didn't seem to know where you were.

Do you want to exchange email addresses? If you leave yours in a comment, I won't make it public.

Raphaela said...

@David: Civitati Vaticanae mos est omnibus qui in ea muneribus funguntur post septuagesimum annum vitae completum rude donare. Qua de causa Reginaldo nostro, anno LXX iam completo, ad litterarum Latinarum officium regredi non licet, quo quidem munus eius nunc curat P. Daniel Gallagher, sacerdos quidam Americanus qui quondam Reginaldi discipulus erat.

Anonymous said...

Ah, jam capio. Morem ignorabam. Gratias quod eum mihi explicasti.

Kristin said...

Scisne quibus diebus "Aestivas Latinitas" occurret? Nescio Reginaldum, sed audivi de eum et volo studere in schola eius.

Raphaela said...

Salve Kristin,

adhuc, ut videtur, nemo scit. At quam primum ipsa certior facta sum hac de re, vobis omnibus nuntiabo in ephemeride mea!