2008-03-06
Nuntii Latini de rebus ecclesiasticis
nuntii lingua Latina scripti ad Ecclesiam Catholicam totius orbis terrarum pertinentes. Quod autem dolendum est, fluxus RSS huiusce situs, quamvis ad manum sit, ad legendos nuntios Latinos haudquaquam valet. Necesse igitur est paginam ipsam visitare ad quam nexum supra dedi. Alii tamen situs nuntios Latinos proferentes fluxus RSS habent, ut statio radiophonica Finnica YLERadio vel etiam Ephemeris.
2008-02-26
Abyssus abyssum conspicit
Conspicientem me conspexi rursus abyssum:
Visa tamen nec ei nec placuere mihi.
(Anglice: "I've gazed into the abyss and the abyss gazed into me, and neither of us liked what we saw.")
2008-01-20
De scriptis Latinis in linea inventis
2007-12-24
Canticum natalicium
Veni, dicunt, pa-rum-pum-pum-pum
Ad natum Dominum, pa-rum-pum-pum-pum
Portamus munera, pa-rum-pum-pum-pum
Quae sunt regalia, pa-rum-pum-pum-pum, rum-pum-pum-pum, rum-pum-pum-pum
Ut adoremus sic, pa-rum-pum-pum-pum
Dominum.
Infans Jesu, pa-rum-pum-pum-pum
Sum pauper sicut tu, pa-rum-pum-pum-pum
Afferre nequeo, pa-rum-pum-pum-pum
Quod dignum domino, pa-rum-pum-pum-pum, rum-pum-pum-pum, rum-pum-pum-pum
Tibi pulsem vis, pa-rum-pum-pum-pum
Tympanum?
Virgo nutat, pa-rum-pum-pum-pum
Pedem supplodit bos, pa-rum-pum-pum-pum
Tum pulso tympanum, pa-rum-pum-pum-pum
Quam optime possum, pa-rum-pum-pum-pum, rum-pum-pum-pum, rum-pum-pum-pum
Ridet infans me, pa-rum-pum-pum-pum
Et tympanum.
2007-11-14
Luna collucente (sive carmen Francogallicum "Au clair de la lune")
Luna collucente
Quidam clamitat:
"Stilum ad scribendum
Quisnam mihi dat?
Exstincta candela
Lumen deest mi;
Pro amore Dei,
Portam aperi!"
Luna collucente
Hoc responsum fit:
"Aperire nolo
Nox cum atra sit.
Vigilat vicina,
Ab illa quaeras
Calamum ut scribas
Tuas litteras."
Luna collucente
Ad vicinam it
Lumen rogaturus,
Portamque ferit.
"Quis es tu qui pulsas
Extra ianuas?"
"Pro amoris deo,
Me recipias!"
Luna collucente
Quaerunt candelam,
Quaerunt una stilum --
Sed quod fit postquam
Hac in tenebrosa
Domo, quis sciat?
Ianua occlusa
Omnia celat!
2007-04-14
De re crustularia
Hodie crustula coxi. Verum etiam vix maius spatium temporis in hoc opere consumpsi quam in vocabulis inveniendis ut praeceptum culinarium Latine scriberem! Verba quaedam Apicii me multum adiuvabant, tamen nescio num omnia bene descripserim. Audetne aliquis haec crustula secundum praeceptum meum facere?
Crustula cum siliqua Graeca
Quibus rebus opus sit:
350 grammata farinae albae
100g sacchari minuti
120g butyri, minutatim concisi
2 cochlearia thearia sacchari vanilla odorati
8 cochlearia thearia siliquae Graecae molitae (Anglice: carob powder)
2 cochlearia thearia natri bicarbonici
aliquantulum salis
2 ova
2 cochlearia floris lactis (sive lactis)
Quid faciendum sit:
Farinam cum butyro fricas. Tum mittis saccharum omne, siliquam Graecam, natrum bicarbonicum, sal, et omnia misces. Ova floremque lactis addis et subigis ut unum corpus facias, deinde subtiliter expandis et crustula concidis. In furno coquis circiter 12 minutas ad 175 gradus Celsii. Cum refrixerunt, saccharum minutum in aliquantulum caffei fortis dissolvis et super crustula perfundis.
2007-03-08
Deus dedit dentes, dentes dant dolorem
2007-03-06
Hoc tempore quadragesimae...
... sermones Sancti Leonis Magni de jejunio quadragesimae lego. Valde me delectant haec scripta; elegantem enim in formam redacta sunt nec nimis difficile lectu, multaque docent de modo in quo christifideles his et aliis temporibus vivere debent.
Si quis opera Sancti Leonis velit legere, omnes tractatus in hac pagina interretiali inveniat.
2006-07-29
Tempestas tandem mutatur
Nox frigida erat, sed sine imbre. Hodie tamen matutino repente incepit urceatim pluere. Postea imber detumescit, sed usque ad meridiem iam leviter pluebat et sitientes herbas arboresque bene irrigabantur.
Temperatura externa a heri mane lapsa est quinque gradibus. In domicilio ipso iam sunt viginti sex grados, quod post tantum aestum paene frigidum sentitur!
Nunc mihi cithara hispanica canenda est; hodie vesperi ibo ad monasterium Sancti Floriani quo Academia Musicae Antiquae dat concentum cum multa musica Ioannis Sebastiani Bach. Magno cum gaudio eum concentum exspecto.
2006-07-25
De ovibus autocinetisque
"Ovis nigra, lanam num habes?"
"Ita; plenos saccos tres.
Unum ero, alterum erae,
Tertium puero in imo viae."
Praeterea, libros quaesitos inveni atque inspexi. Quorum unum, lexicon quoddam de rerum ecclesiasticarum, emam apud Herder. De altero nondum constitui; magni enim pretii est nec scio an mihi satis magnopere opus est eo. (Velim quidem legere aliquantos tractatus Leonis Magni, sed tamen nescio an necesse sit habere in mea propria bibliotheca scripta eius omnia...)