2006-07-25

De ovibus autocinetisque

Heri mane Salisburgum ibam ad libros in bibliothecam quaerendos. Me urbem appropinquantem praevectum est autocinetum Berolini venientem cui numerus in tabula posteriore parte autocineti adfixa per "B-AA" incipiebat. Eae litterae me admonuerunt de balatu ovium, itaque incepi cantare carmen puerile Anglicum quod agit de ove quadam nigra. Paulo autem post et verba in lingua Africana eiusdem carminis mihi in mentem veniebant, verba tamen Latina nulla noveram. Itaque iam in itinere versus Anglicos Latine reddere conabar, et priusquam in mediam urbem adveni, hos versiculos composueram:

"Ovis nigra, lanam num habes?"
"Ita; plenos saccos tres.
Unum ero, alterum erae,
Tertium puero in imo viae."

Praeterea, libros quaesitos inveni atque inspexi. Quorum unum, lexicon quoddam de rerum ecclesiasticarum, emam apud Herder. De altero nondum constitui; magni enim pretii est nec scio an mihi satis magnopere opus est eo. (Velim quidem legere aliquantos tractatus Leonis Magni, sed tamen nescio an necesse sit habere in mea propria bibliotheca scripta eius omnia...)

No comments: