2007-04-14

De re crustularia

Hodie crustula coxi. Verum etiam vix maius spatium temporis in hoc opere consumpsi quam in vocabulis inveniendis ut praeceptum culinarium Latine scriberem! Verba quaedam Apicii me multum adiuvabant, tamen nescio num omnia bene descripserim. Audetne aliquis haec crustula secundum praeceptum meum facere?

Crustula cum siliqua Graeca

Quibus rebus opus sit:

350 grammata farinae albae
100g sacchari minuti
120g butyri, minutatim concisi
2 cochlearia thearia sacchari vanilla odorati
8 cochlearia thearia siliquae Graecae molitae (Anglice: carob powder)
2 cochlearia thearia natri bicarbonici
aliquantulum salis
2 ova
2 cochlearia floris lactis (sive lactis)

Quid faciendum sit:

Farinam cum butyro fricas. Tum mittis saccharum omne, siliquam Graecam, natrum bicarbonicum, sal, et omnia misces. Ova floremque lactis addis et subigis ut unum corpus facias, deinde subtiliter expandis et crustula concidis. In furno coquis circiter 12 minutas ad 175 gradus Celsii. Cum refrixerunt, saccharum minutum in aliquantulum caffei fortis dissolvis et super crustula perfundis.

1 comment:

Sandra Ramos said...

Salue, Raphaela, ne praetereas unquam omnibus salem apponere.
Valde mihi placent tuae "Nugae latinae".

Mihi nomen est Sandra et uelim ut aliquando adeas meum blogum SAL:

http://sandra-ramosmaldonado.blogspot.com

Cura ut ualeas pulcherrime!