2007-11-14

Luna collucente (sive carmen Francogallicum "Au clair de la lune")

Hoc carmen puerile in Latinam verti secundum verba Anglica in hac pagina inventa. Verba Francogallica inveniri possunt hic.

Luna collucente
Quidam clamitat:
"Stilum ad scribendum
Quisnam mihi dat?
Exstincta candela
Lumen deest mi;
Pro amore Dei,
Portam aperi!"

Luna collucente
Hoc responsum fit:
"Aperire nolo
Nox cum atra sit.
Vigilat vicina,
Ab illa quaeras
Calamum ut scribas
Tuas litteras."

Luna collucente
Ad vicinam it
Lumen rogaturus,
Portamque ferit.
"Quis es tu qui pulsas
Extra ianuas?"
"Pro amoris deo,
Me recipias!"

Luna collucente
Quaerunt candelam,
Quaerunt una stilum --
Sed quod fit postquam
Hac in tenebrosa
Domo, quis sciat?
Ianua occlusa
Omnia celat!

2007-04-14

De re crustularia

Hodie crustula coxi. Verum etiam vix maius spatium temporis in hoc opere consumpsi quam in vocabulis inveniendis ut praeceptum culinarium Latine scriberem! Verba quaedam Apicii me multum adiuvabant, tamen nescio num omnia bene descripserim. Audetne aliquis haec crustula secundum praeceptum meum facere?

Crustula cum siliqua Graeca

Quibus rebus opus sit:

350 grammata farinae albae
100g sacchari minuti
120g butyri, minutatim concisi
2 cochlearia thearia sacchari vanilla odorati
8 cochlearia thearia siliquae Graecae molitae (Anglice: carob powder)
2 cochlearia thearia natri bicarbonici
aliquantulum salis
2 ova
2 cochlearia floris lactis (sive lactis)

Quid faciendum sit:

Farinam cum butyro fricas. Tum mittis saccharum omne, siliquam Graecam, natrum bicarbonicum, sal, et omnia misces. Ova floremque lactis addis et subigis ut unum corpus facias, deinde subtiliter expandis et crustula concidis. In furno coquis circiter 12 minutas ad 175 gradus Celsii. Cum refrixerunt, saccharum minutum in aliquantulum caffei fortis dissolvis et super crustula perfundis.

2007-03-08

Deus dedit dentes, dentes dant dolorem

Dens mihi quidam foedissime dolet. Sed tanto in negotio sum hodie ut ad medicum dentarium ire non possim. Quem cras mane conveniam; interdum medicamentis contra dolorem utar.

2007-03-06

Hoc tempore quadragesimae...

... sermones Sancti Leonis Magni de jejunio quadragesimae lego. Valde me delectant haec scripta; elegantem enim in formam redacta sunt nec nimis difficile lectu, multaque docent de modo in quo christifideles his et aliis temporibus vivere debent.

Si quis opera Sancti Leonis velit legere, omnes tractatus in hac pagina interretiali inveniat.

2006-07-29

Tempestas tandem mutatur

Post tres hebdomades in quo sol flagrans terram torrebat domumque meum fere intoleranter calefaciebat, heri demum caelum mutatum est. Ad quintam circiter horam post meridiem nubes collegerunt, ventus perflare incepit, et primi tonitrus auditi sunt. Mox autem ruit imber. Aperui statim cunctas fenestras ut aer frigidum in domicilio immiteretur, et totam noctem eas apertas tenebam...

Nox frigida erat, sed sine imbre. Hodie tamen matutino repente incepit urceatim pluere. Postea imber detumescit, sed usque ad meridiem iam leviter pluebat et sitientes herbas arboresque bene irrigabantur.

Temperatura externa a heri mane lapsa est quinque gradibus. In domicilio ipso iam sunt viginti sex grados, quod post tantum aestum paene frigidum sentitur!

Nunc mihi cithara hispanica canenda est; hodie vesperi ibo ad monasterium Sancti Floriani quo Academia Musicae Antiquae dat concentum cum multa musica Ioannis Sebastiani Bach. Magno cum gaudio eum concentum exspecto.

2006-07-25

De ovibus autocinetisque

Heri mane Salisburgum ibam ad libros in bibliothecam quaerendos. Me urbem appropinquantem praevectum est autocinetum Berolini venientem cui numerus in tabula posteriore parte autocineti adfixa per "B-AA" incipiebat. Eae litterae me admonuerunt de balatu ovium, itaque incepi cantare carmen puerile Anglicum quod agit de ove quadam nigra. Paulo autem post et verba in lingua Africana eiusdem carminis mihi in mentem veniebant, verba tamen Latina nulla noveram. Itaque iam in itinere versus Anglicos Latine reddere conabar, et priusquam in mediam urbem adveni, hos versiculos composueram:

"Ovis nigra, lanam num habes?"
"Ita; plenos saccos tres.
Unum ero, alterum erae,
Tertium puero in imo viae."

Praeterea, libros quaesitos inveni atque inspexi. Quorum unum, lexicon quoddam de rerum ecclesiasticarum, emam apud Herder. De altero nondum constitui; magni enim pretii est nec scio an mihi satis magnopere opus est eo. (Velim quidem legere aliquantos tractatus Leonis Magni, sed tamen nescio an necesse sit habere in mea propria bibliotheca scripta eius omnia...)

2006-07-13

Hoc diarium institui solum ut aliis apud "Blogspot" responderem, sed nunc mihi tam nudum videtur ut aliquod in eo scribere velim. Anglice scribere soleo in Interrete apud "LiveJournal", quo in loco mihi nomen est polyphonia neque nemini nisi amicis meis licet legere, sed fortasse nonnumquam potero venire huc ad nonnulla verba Latine scribenda. De ea lingua tenere sentio et facultatem scribendi atque legendi augere magnopere cupio.